Verae divitiae. Colimus nos Deum, et colit nos Deus. Tu autem quid dicis? Quia illi filii alieni, quia illi quorum os locutum est vanitatem, dixerunt beatum esse populum cui haec sunt; tu quid dicis? Falsae sunt istae divitiae, da mihi veras. Reprehendis ista, ostende quod laudas. Vis ut contemnam hoc, ostende quod praeferam. Dicat ipse Psalmus. Qui enim dixit, Beatum dixerunt populum cui haec sunt; tale nobis dat responsum, quasi diceremus illi, id est, ipsi Psalmo, Ecce hoc nobis tulisti, et nihil nobis dedisti: ecce ista, ecce ista contemnimus, unde vivimus? unde beati erimus? Quia qui locuti sunt, ipsi de se ipsis recipient. Homines enim divitias habentes beatos esse dixerunt. Tu quid dicis?