TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Stephanus in concilium adductus cur non exemplo Christi tacet. Super tectum praedicare. Illi adduxerunt eum in concilium, ut haberent majus judicium. Amicus autem Christi, cum dixisset causam suam, praedicavit veritatem Domini sui. Moriturus erat: quare impiis pia lingua taceret? Quare non pro veritate moreretur? Hoc uno impar Domino suo, certi causa mysterii, quantum pertinet ad similitudinem passionis. Nam ille Deus est excellentia majestatis. Dominus quando ad passionem ductus est, interrogatus tacere maluit: iste non tacuit. Quare ille tacere maluit? Quia praedictum de illo erat: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum 5Isai. LIII, 71 . Iste autem quare tacere noluit? Quia ab ipso Domino dictum erat: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quae in aure auditis, praedicate super tecta 6Matth. X, 27 . Quomodo sanctus Stephanus super tectum praedicavit? Quia domum luteam carnem calcavit. Qui enim mortem non timet, carnem calcat. Hic prius exposuit illis ab initio legem Dei, ab Abraham usque ad Moysen, usque ad datam legem, usque ad introitum in terram promissionis; ut commendaret quia non erat verum testimonium, unde illi calumniam commovebant. Deinde de Moyse dedit eis magnam similitudinem ad Christum. Reprobatus ab eis Moyses, et ipse eos liberavit: reprobatus liberavit. Non reddidit malum pro malo: imo reddidit bonum pro malo. Sic et Dominus Christus reprobatus a Judaeis, ipse illos est postea liberaturus.

Notes

  1. 5. Isai. LIII, 71
  2. 6. Matth. X, 27