Scandalum fratri, peccatum est in Christum. Quid plura, fratres? Christiani audistis, quia peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Nolite contemnere, si non vultis deleri de libro vitae. Quamdiu conamur luculenter et delectabiliter vobis dicere, quod dolor noster cogit quomodocumque dicere, et tacere non permittit? Quicumque voluerint ista contemnere, in Christum peccant, videant quid agant. Paganos reliquos colligi volumus, lapides estis in via; venire volentes offendunt, et redeunt. Dicunt enim in cordibus suis: Quare nos relinquamus deos, quos Christiani ipsi nobiscum colunt? Absit, a me, inquit, ut ego deos Gentium colam. Novi, intelligo, credo. Quid facis de conscientia infirmi, quam percutis? Quid facis de pretio, si contemnis quod emptum est? Vide quanti emptum est, Peribit, inquit, infirmus in tua scientia: quam te dicis habere, ut scias quia nihil est idolum, et animo cogites Deum, et sic recumbas in idolio. In hac scientia perit infirmus. Et ne contemnas infirmum, addidit, propter quem Christus mortuus est. Quem vis contemnere, pretium ipsius attende, et cum morte Christi totum mundum appende. Et ne adhuc putares te in infirmum peccare, et leve duceres peccatum ac parvi penderes, In Christum, inquit, peccatis. Solent enim homines dicere: In hominem pecco, numquid in Deum? Nega Christum Deum. Audes negare Christum Deum? An aliud, in idolio cum recumberes, didicisti? Non admittit istam doctrinam Christi doctrina. Quaero ubi didiceris non esse Christum Deum. Pagani hoc solent dicere. Vides quid faciunt mensae malae? Vides quoniam corrumpunt mores bonos colloquia mala 11I Cor XV, 33? Tu ibi de Evangelio loqui non potes, et de idolis loquentes audis. Amittis ibi quod Christus Deus est: et quod ibi bibis, in Ecclesia vomis. Forte hic audes loqui, forte inter turbas audes murmurare: Numquid Christus non homo fuit? nonne crucifixus est? A Paganis hoc didicisti, salutem perdidisti, fimbriam non tetigisti. Tange et in hoc fimbriam, recipe salutem. Sicut eam te tangere docuimus in eo quod scriptum est, Qui viderit fratrem in idolio recumbentem: tange illam et de divinitate Christi. De Judaeis dicebat eadem fimbria, Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 12Rom. IX, 5 . Ecce in quem verum Deum peccas, dum discumbis apud deos falsos.