Spiritus sanctus commendatus in septenario numero. Sanctificatio et vacatio septimae diei. Spiritus autem sanctus in Scripturis sanctis septenario numero solet commendari, non denario: lex denario, Spiritus sanctus septenario. Quia lex denario, notum est: quia Spiritus sanctus septenario, commemoramus. Primo in ipso libro, in capite libri qui inscribitur Genesis, enumerantur opera Dei. Fit lux, fit coelum, quod appellatum est firmamentum inter aquam et aquam; nudatur arida, separatur mare a terra, datur terrae omnium stirpium fecunda conceptio; fiunt luminaria majus et minus, sol et luna, et caetera sidera; producunt aquae fetus suos, terra suos; fit homo ad imaginem Dei: complet Deus opera sua omnia sexto die; in nullis operibus Dei tot enumeratis atque completis sonuit sanctificatio. Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: et vidit Deus lucem quia bona est: non dixit, sanctificavit Deus lucem: Fiat firmamentum: et factum est: vidit Deus quia bonum est: nec dictum est quia sanctificatum est firmamentum. Ita et caetera, ne in rebus manifestissimis immoremur, usque ad illa quae sexta die facta sunt, cum homine creato ad imaginem Dei, enumerantur omnia, nihil sanctificatum dicitur. Ventum est ad septimum diem, ubi nullum opus factum est, sed vacatio Dei insinuatur, et sanctificavit Deus diem septimum. In septenario dierum numero prima sonuit sanctificatio, Scripturarum locis omnibus quaesita et hic primitus inventa. Ubi quies Dei commemoratur, quies etiam nostra insinuatur. Non enim laboravit Deus, ut quietis indigeret; et quasi post laborem die feriato gratularetur, sanctificavit eum diem, quo vacare permissum est. Carnalis est ista cogitatio, Insinuata est nobis quies post bona omnia opera nostra, sicut insinuata est Dei quies post omnia bona opera sua. Fecit enim Deus omnia, et ecce omnia bona valde. Et requievit Deus in die septima ab omnibus operibus suis quae fecit 17Gen. I-II, 3 . Requiescere vis et tu? Fac primo opera bona valde. Sic data est Judaeis observatio sabbati carnaliter, sicut caetera, significantibus sacramentis. Vacatio enim quaedam imperata est: vacatio illa quod significat, tu age. Vacatio enim spiritualis, tranquillitas est cordis: tranquillitas autem cordis provenit de serenitate bonae conscientiae. Ergo ille vere observat sabbatum, qui non peccat. Ita enim praecipitur illis, quibus observandum sabbatum praecipitur: Omne opus servile non facietis 18Levit. XXIII, 7 . Omnis qui facit peccatum, servus est peccati 19Joan. VIII, 34 . Septenarius ergo numerus dicatus est Spiritui sancto, sicut denarius legi. Haec et Isaias propheta insinuat hoc in loco, ubi dicit: Implebit eum Spiritus sapientiae et intellectus (numera), consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, Spiritus timoris Dei 20Isai. XI, 2 . Veluti descendens ad nos gratia spiritualis, a sapientia incipit, terminat ad timorem. Nos autem ascendentes, ab imo ad summa tendentes, incipere debemus a timore, et terminare ad sapientiam. Initium enim sapientiae timor Domini 21Psal. CX, 10 . Longum est, et supergreditur vires nostras etiamsi non vestram aviditatem, omnia testimonia commemorare de septenario numero, quod attinet ad Spiritum sanctum. Ista ergo suffecerint.