Gratiarum actio ab omnibus debita medico. Peccatum originale in parvulis. Pupillorum tutores episcopi. Proponit nobis Apostolus scientiam gratiarum actionis. Mementote quid ultima evangelica lectio resonet, quomodo Jesus Dominus laudat gratias agentem, ingratos improbat, mundatos in cute, leprosos in corde. Quid ergo Apostolus? Fidelis, inquit, sermo et omni acceptione dignus. Quis est iste sermo? Quia Christus Jesus venit in mundum, Utquid? Peccatores salvos facere. Quid tu? Quorum primus ego sum. Qui dicit, vel Non sum peccator, vel Non fui, ingratus est Salvatori. Nullus hominum in ista quae ex Adam defluit massa mortalium, nullus omnino hominum non aegrotus, nullus sine gratia Christi sanatus. Quid de parvulis pueris, si ex Adam aegroti? Nam et ipsi portantur ad Ecclesiam: et si pedibus illuc currere non possunt, alienis pedibus currunt, ut sanentur. Accommodat illis mater Ecclesia aliorum pedes ut veniant, aliorum cor ut credant, aliorum linguam ut fateantur: ut quoniam quod aegri sunt alio peccante praegravantur, sic cum hi sani sunt, alio pro eis confitente salventur. Nemo ergo vobis susurret doctrinas alienas. Hoc Ecclesia semper habuit, semper tenuit: hoc a majorum fide percepit; hoc usque in finem perseveranter custodit. Quoniam non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. Quid necessarium ergo habuit infans Christum, si non aegrotat? Si sanus est, quare per eos qui eum diligunt, medicum quaerit? Si quando portantur infantes, dicuntur omnino nullum propaginis habere peccatum, et veniunt ad Christum; quare non eis dicitur in Ecclesia qui eos apportant, Auferte hinc innocentes istos: non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non venit Christus vocare justos, sed peccatores 1Matth. IX, 12, 13? Nunquam dictum est: sed nec aliquando dicetur. Quisque ergo quod potest, fratres, loquatur pro eo qui loqui pro se non potest. Pro magno commendantur episcopis patrimonia pupillorum, quanto magis gratia parvulorum? Pupillum tuetur episcopus, ne mortuis parentibus ab extraneis opprimatur. Clamet plus pro parvulo, cui timet ne a parentibus occidadatur: clamet cum Apostolo, Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum, nullam aliam ob causam, nisi peccatores salvos facere. Qui venit ad Christum, habet quod in eo sanetur: qui non habet, non est causa quare medico offeratur. Eligant parentes unum de duobus: aut confiteantur in parvulis suis sanari peccatum, aut eos medico offerre desinant. Hoc nihil est aliud quam velle medico sanum offerre. Quid offers? Baptizandum Quem? Infantem. Cui offers? Christo. Ei certe qui venit in mundum? Ita, inquit. Quare venit in mundum? Peccatores salvos facere. Ergo quem offers, habet quod in illo salvum fiat? Si dixeris, Habet; confitendo deles: si dixeris, Non habet; negando tenes.