Sexta petitio. Tentatio duplex. Deserente Deo continuo possidet tentator. Concupiscentiae remanent post Baptismum.--Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Numquid et hoc necessarium erit in illa vita? Non dicitur, Ne nos inferas in tentationem, nisi ubi potest esse tentatio. In sancti Job libro legimus, Numquid non tentatio est vita humana super terram 3Job. VII, 1 ? Quid ergo rogamus? Quid, audite. Apostolus Jacobus dicit, Nemo cum tentatur dicat quod a Deo tentatur 4Jacobi I, 13 . Tentationem istam malam dixit, qua quisque decipitur, et diabolo subjugatur; ipsam dixit tentationem. Est enim alia tentatio, quae appellatur probatio: de ipsa tentatione scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum 5Deut. XIII, 3 . Quid est, ut sciat? Ut scire vos faciat: nam ipse novit. In illa tentatione qua quisque decipitur et seducitur, neminem tentat Deus: sed plane judicio suo alto et occulto quosdam deserit. Cum ille deseruerit, invenit quid faciat tentator. Non enim invenit adversus se luctatorem, sed continuo illi se exhibet possessorem, si deserat Deus. Ne deserat ergo nos, ideo dicimus, Ne nos inferas in tentationem. Unusquisque enim tentatur, ait idem apostolus Jacobus, a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi, I, 14 et 15) . Quid nos docuit? Ut pugnemus contra concupiscentias nostras. Etenim in Baptismo sancto peccata dimissuri estis: concupiscentiae remanebunt, cum quibus regenerati pugnetis. Restat enim conflictus in vobis ipsis. Nullus hostis metuatur extrinsecus: te vince, et mundus est victus. Quid tibi facturus est tentator extraneus, sive diabolus, sive minister diaboli? Quicumque homo proponit lucrum, ut seducat, avaritiam in te non inveniat: quid facit propositor lucri? Si autem avaritia in te inventa fuerit, viso lucro inardescis, vitiosae escae caperis laqueo. Si autem non in te invenerit avaritiam, remansit frustra extenta muscipula. Proponit tibi tentator pulcherrimam feminam: adsit intus castitas, victa est foris iniquitas. Ut ergo non te capiat proposita pulchritudine mulieris alienae, cum tua libidine intus pugna. Non sentis hostem tuum, sed sentis concupiscentiam tuam. Diabolum non vides, sed quid te delectet, vides. Vince intus quod tu sentis. Pugna, pugna; quia qui te regeneravit, judex est: proposuit luctam, parat coronam. Sed quia sine dubio vinceris, si illum adjutorem non habueris, si te deseruerit; ideo proponis in Oratione, Ne nos inferas in tentationem. Ira judicis donavit quosdam concupiscentiis suis: et dicit illud Apostolus, Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis illorum 6Rom. I, 24 . Quomodo tradidit? Non cogendo, sed deserendo.