TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dei apparitio quare in rubo facta. Advertite itaque soluta quaestione etiam istud, in cujus rei signum videtur factum, quod in rubo apparuit: et rubus non comburebatur, non incendebatur: et apparebat tanquam ignis, et non incendebat rubum. Putamus rubum bonum aliquid significare, cum sint spinae? Si enim consumpsisset ignis spinas, significaret quia et verbum Domini quod dictum est Judaeis, consumpsisset peccata illorum, et Lex illa finiret iniquitates ipsorum. Si enim sic ignis in rubo, quomodo Lex in Judaeis; sic sunt spinae rubi, quomodo peccata Judaeorum: sic ignis hic non cremavit spinas, quomodo Lex non cremavit peccata.