TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Difficultas non est in obscuris sensibus, quando adjuvat Spiritus. Meminisse debet Charitas vestra, disputasse me vobis de quaestione difficillima ex apostoli Paul. Epistola ( In superiore sermone ), ubi dicit: Non enim quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Qui ergo adfuistis, meministis: adestote nunc animo, ut astruatis ad id quod audistis. Sequitur enim lectio quae hodie recitata est, quam quidem lector inde coepit: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne: ut justitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Illa vero quae tunc lecta sunt, nec tractata verba, ista sunt quae sequuntur: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio est his nunc qui sunt in Christo Jesu. Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis. Quod enim impossibile erat Legis , in quo infirmabatur per carnem. Et sequitur quod hodie lectum est: Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Difficultas non est in obscuris sensibus, quando adjuvat spiritus. Adjuvet ergo nos orantibus vobis; quia ipsum desiderium quod vultis intelligere, oratio est ad Deum. Ab ipso ergo oportet ut exspectetis auxilium. Nos enim, quomodo rustici in agro, forinsecus operamur. Si autem nullus esset qui intrinsecus operaretur, nec semen terrae figeretur, nec in agro cacumen exsurgeret, nec roboraretur virga et perveniret ad trabem: nec rami, nec fructus, nec folia nascerentur. Ideo dixit ipse Apostolus, discernens operationem operariorum et Creatoris: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Et adjunxit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 1I Cor. III, 6 et 7 . Si Deus intrinsecus incrementum non det, inanis est iste sonus ad aures vestras. Si autem det, valet aliquid quod plantamus et rigamus, et non est inanis labor noster.

Notes

  1. 1. I Cor. III, 6 et 7