TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Veteres figurae per Christum evacuatae. Sed quare illi tales? Quia velamen, inquit, positum est super cor eorum. Et non vident quia vetera transierunt et facta sunt omnia nova 9II Cor. V, 17 . Hinc illi tales, et quicumque etiam nunc tales. Unde vetera? Quia jamdiu praedicantur. Unde nova? Quia ad regnum Dei pertinent. Quomodo ergo tollitur velamen, dicit ipse Apostolus: Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen. Judaeus ergo non transiens ad Dominum, non pertendit aciem mentis in finem. Quomodo illo tempore in hac figura filii Israel non pertendebant aciem oculorum suorum in finem, id est, in faciem Moysi. Facies enim Moysi splendida figuram habebat veritatis: interpositum est velamen, quia non poterant intendere adhuc splendorem vultus ejus filii Israel. Quae figura evacuatur. Sic enim dixit Apostolus: Quae evacuantur 10Id. III, 13-16 . Quare evacuantur? Quia veniente imperatore imagines tolluntur de medio. Ibi spectatur imago, ubi imperator praesens non est: ubi est autem ille cujus est imago, imago removetur. Imagines ergo praeferebantur, antequam veniret imperator noster Dominus Jesus Christus. Imaginibus sublatis fulget praesentia imperatoris. Ergo cum transierit quisque ad Dominum, auferetur velamen. Sonabat enim vox Moysi per velum, et facies Moysi non apparebat. Sic et modo Judaeis sonat vox Christi per vocem Scripturarum veterum: vocem earum audiunt, faciem sonantis non vident. Volunt ergo ut auferatur velamen? Transeant ad Dominum. Tunc enim non auferuntur vetera, sed conduntur in thesauro, ut jam sit Scriba eruditus in regno Dei, profereus de thesauro suo, nec nova sola, nec vetera sola. Nam si nova sola, aut vetera sola protulerit; non est Scriba eruditus in regno Dei proferens de thesauro suo nova et vetera. Si dicit ea, et non facit ea; de cathedra profert, non de thesauro cordis sui. Et verum dicimus Sanctitati vestrae; quae de veteri proferuntur, per novum illustrantur. Ideo transitur ad Dominum, ut auferatur velamen.

Notes

  1. 9. II Cor. V, 17
  2. 10. Id. III, 13-16