TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Uva de spinis quomodo legatur. Fratres mei, numquid non ascendit aliquando aut presbyter aut episcopus, et non dicit aliud de superiore loco, nisi ne rapiantur res alienae, ne fraudes fiant, ne scelera admittantur? Non possunt dicere aliud, qui cathedram Moysi sedent, et ipsa de illis loquitur, non ipsi. Quid est ergo, Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? et, Omnis arbor ex fructu cognoscitur 23Ibid. 16 ? Pharisaeus potest bona loqui? Pharisaeus spina est: quomodo de spina lego uvam? Quia tu, Domine, dixisti, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. De spinis me jubes uvam decerpere, cum dixeris, Numquid colligunt de spinis uvam? Respondet tibi Dominus: Non jussi te de spinis uvam legere; sed vide, attende bene, ne forte, ut fieri solet, vitis cum circumerrat per terram, involuta sit in spinis. Nam aliquando invenimus illud, fratres mei, vitem positam super caricem, quia ibi habet sepem spinosam, extendit palmites suos, et inserit in sepem spinosam, et pendet inter spinas botrus; et qui videt botrum carpit, non tamen de spinis, sed de vite, quae circumplexa est spinis. Sic ergo illi spinosi sunt: sed sedendo in cathedra Moysi, involvit eos vitis, et pendent ad eos botri, id est, verba bona, praecepta bona. Tu lege uvam, non te pungit spina, quando legis, Quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite. Pungit autem te spina, si quod faciunt facis. Ut ergo legas uvam, et non inhaereas spinis, Quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite. Facta ipsorum spinae sunt, verba ipsorum uva est, sed de vite, id est, de cathedra Moysi.

Notes

  1. 23. Ibid. 16