TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dominum Stephanus moriens imitatur, commendando spiritum suum et orando pro interfectoribus suis. Quid Stephanus? quid? Attendite prius illum, quem bonus amicus imitabatur. Dominus Jesus Christus, cum penderet in cruce, dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Hoc sicut homo, sicut crucifixus, sicut natus ex femina, sicut carne indutus; sicut pro nobis moriturus, sicut in sepulcro futurus, sicut tertio die resurrecturus, sicut in coelos ascensurus. Omnia enim ista in homine. Homo ergo: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Ille dixit, Pater: Stephanus, Domine Jesu. Quid et ipse? Accipe spiritum meum. Tu dixisti Patri, ego tibi. Mediatorem agnosco. Venisti jacentem levare: non cecidisti mecum. Accipe, inquit, spiritum meum. Hoc pro se orabat: venit illi in mentem aliud, unde imitaretur Dominum suum. Recolite pendentis verba in ligno, et intendite verba ejus qui lapidabatur confitentis. Quid ille? Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 4Luc. XXIII, 46, 34 . Forte in ipsis erat tunc Stephanus, qui nesciebant quid faciebant. Multi enim postea crediderunt. Et incertum est nobis unde fuerit beatissimus Stephanus, utrum ex illis qui prius in Christum crediderant, sicut Nicodemus qui ad eum venit nocte 5Joan. III, 2, qui ibi sepeliri meruit ubi et iste, quia per illum et iste inventus est: utrum ergo in his fuerit, an forte in illis qui post ascensum Domini veniente Spiritu sancto, quando impleti sunt discipuli, et loquebantur linguis omnium gentium, compuncti Apostolis dixerunt, Viri fratres, quid faciemus? indicate nobis. Desperabant enim de salute, eo quod Salvatorem occiderant. Et ait illis Petrus: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; et accipietis Spiritum sanctum, et remittentur vobis peccata vestra 6Act. II, 37, 38 . Putas omnia? Quid peccatorum remanebat, quando et illud peccatum remittebatur, quo remissor occisus est peccatorum? Quid pejus, quam occidere Christum? Hoc deletum est. Quid igitur? Forte inter illos fuit Stephanus. Si inter illos fuit; et pro illo valuit illa oratio, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Tamen et Saulus inter illos fuit. Cum lapidaretur Stephanus agnus, adhuc ille erat lupus, adhuc sanguinem sitiebat; adhuc manus suas quibus lapidaret parum putabat, lapidantium vestimenta servabat. Ergo recolens quid pro se dictum sit, si et ipse inter illos erat, de quibus dixit Dominus, quando ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; imitans ergo etiam in hoc ipso Dominum suum, ut ejus amicus esset, dixit et ipse, Domine, ne statuas illis hoc peccatum 7Id. VII, 59 . Sed quomodo dixit? Posito genu in terra. Se stans commendavit: quando oravit pro inimicis, genu fixit. Quare se stans commendavit? Quia justum commendabat. Quare pro illis genua fixit? Quia pro sceleratis orabat. Domine, ne statuas illis hoc peccatum.

Notes

  1. 4. Luc. XXIII, 46, 34
  2. 5. Joan. III, 2
  3. 6. Act. II, 37, 38
  4. 7. Id. VII, 59