Pretium Verbi ipse homo. Verbum ergo Dei propositum est omnibus: comparent qui possunt; possunt autem qui pie voluerint. In illo enim Verbo pax: et pax in terra hominibus bonae voluntatis 1Luc. II, 14. Ergo qui vult comparare, det se ipsum. Quasi pretium est hoc Verbi, si dici aliquo modo potest, quando nec se perdit qui dat, et acquirit Verbum pro quo se dat, et se ipsum in Verbo acquirit cui se dat. Et quid dat Verbo? Non aliquid ab ipso alienum, pro quo se dat; sed quod per ipsum Verbum factum est, hoc ei redditur ut reficiatur. Omnia per ipsum facta sunt. Si omnia, utique et homo. Si coelum, si terra, si mare, si omnia quae in ipsis sunt, si universa creatura; utique ille manifestius, qui ad imaginem Dei factus per Verbum factus est homo.