Judicii futuri certitudo. Resurrectio cujusque cum causa sua. Damnatorum acriores poenae post resurrectionem. Ergo in memoria aeterna erit justus, et ab auditu malo non timebit 3Psal. CXI, 7 . Venit enim judex omnium vivorum et mortuorum, sicut in Evangelio legimus. Et verum est, quoniam ista quae modo videmus, non erant quando futura dicebantur. Quod videtis modo praedicari nomen Christi per omnes gentes, converti homines ad unum Deum, dimitti idola, dimitti daemonia, everti templa, frangi simulacra; omnia ista nondum erant, tamen dicebantur, et modo videntur. In quibus ergo Litteris scripta sunt ista, quae jam videmus (tunc autem scripta sunt, quando non videbantur, sed futura promittebantur), in ipsis Litteris legimus quod nondum venit. Nondum enim venit dies judicii, nondum venit resurrectio mortuorum, nondum venit judicaturus, qui prius venerat judicandus. Judicatus injuste, judicaturus juste. Differens potentiam, cum vult ostendere patientiam. Venturus est ergo, et quomodo se promisit esse venturum cum Angelis suis, sic veniet et apparebit in claritate omnibus etiam resurgentibus.