Infructuosae arbori stercus adhibitum figura poenitentiae. Merito etiam Dominus dicit in Evangelio de quadam arbore infructuosa: Jam ecce triennium est quod venio ad eam, et fructum in ea non invenio: praecidam illam, ne mihi agrum impediat. Intercedit colonus: intercedit jam securi imminente infructuosis radicibus, et pene feriente; intercedit colonus, quomodo intercessit Deo Moyses; intercedit colonus, et dicit: Domine, dimitte illam et hoc anno; circumfodio ei, et adhibeo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; si quo minus, praecides eam 3Luc. XIII, 6, 9 . Arbor ista genus est humanum. Visitavit istam arborem Dominus tempore Patriarcharum, quasi primo anno. Visitavit eam tempore Legis et Prophetarum, quasi secundo anno. Ecce in Evangelio tertius annus illuxit. Jam quasi praecidi debuit: sed interpellat misericors misericordem. Qui enim se volebat exhibere misericordem, ipse sibi opposuit intercessorem. Dimittatur, inquit, et hoc anno: circumfodiatur ei fossa; signum est humilitatis: adhibeatur cophinus stercoris, si forte det fructum. Imo quia dat fructum, ex parte non dat fructum, veniet Dominus ejus, et dividet eam 4Luc. XII, 46. Quid est, dividet? Quia sunt boni, et sunt mali: modo autem in uno coetu, tanquam in uno corpore sunt constituti.