Fides in servo honoratur. Servum tuum manumittendum manu ducis in Ecclesiam. Fit silentium, libellus tuus recitatur, aut fit desiderii tui prosecutio. Dicis te servum manumittere, quod tibi in omnibus servaverit fidem. Hoc diligis, hoc honoras, hoc donas praemio libertatis: quidquid potes, facis; facis liberum, quia non potes facere sempiternum. Deus tuus clamat ad te, et in servo tuo convincit te: dicit tibi in corde tuo, Duxisti servum tuum de domo tua ad domum meam; vis eum de domo mea liberum revocare in domum tuam: tu quare male servis in domo mea? Das illi quod potes; promitto tibi quod possum: tu facis liberum servantem tibi fidem; ego te facio sempiternum, si servaveris mihi fidem. Quid adhuc argumentaris contra me in animo tuo? Redde Domino tuo, quod laudas in servo tuo. An forte tibi tantum arrogas, ut te dignum putes, qui servum fidelem habeas, quem dicis, Comparavi; et ego non sum dignus, qui servum fidelem habeam, quem creavi? Haec tibi loquitur Dominus tuus intus, ubi non audit, nisi tu; et ipse tibi loquitur, qui vera loquitur. Quid enim hac locutione verius? Noli obsurdescere. Ecce fidem amas in servo tuo; certe non vides fidem: quare illam amas in altero, et totum quod dixi in altero, et in servo quem pecunia comparasti, non tamen quem creasti? Gemina necessitudine tecum agit Dominus tuus. Et creavit te, et comparavit te. Antequam esses, inquit tibi, feci te; cum ex te sub peccato venumdatus esses, redemi te. Ut manumittas servum tuum, frangis tabulas ejus: Deus non frangit tabulas tuas. Tabulae tuae Evangelium sunt ubi est sanguis, quo comparatus es: manent, quoti die recitantur, admoneris conditionis tuae, comme moratur tibi pretium tuum.