TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Resurrectionis Christi fides quomodo persuadebatur.--Et adhuc trepidantibus et mirantitibus prae gaudio. Jam gaudium erat, et adhuc trepidatio permanebat. Res enim incredibilis erat facta, sed tamen facta. Numquid nunc incredibile est, quia resurrexit caro Domini de sepulcro? Totus hoc credidit mundus: qui non credidit, remansit immundus. Tunc tamen incredibile erat: et persuadebatur non solum oculis, sed et manibus, ut per sensum corporis fides in cor descenderet, et in cor fides descendens posset praedicari per mundum, non videntibus aut tangentibus, et tamen sine dubitatione credentibus. Habetis hic, inquit, aliquid quod manducetur? Quanta addit ad aedificium fidei structor bonus? Non esuriebat, et manducare quaerebat. Et manducavit potestate, non necessitate. Agnoscant ergo discipuli verum corpus, quod agnovit ipsis praedicantibus mundus.