Nativitas Christi de Spiritu sancto ex Virgine. Sed quia ille, qui in forma Dei non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, per quem creati sumus, ut quod perierat quaereret et salvaret, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo 7Philipp. II, 6, 7 : sic in eum credimus quod natus sit de Spiritu sancto et virgine Maria. Utraque enim ejus nativitas mira est, et divinitatis et humanitatis. Illa est de Patre sine matre, ista de matre sine patre: illa est sine aliquo tempore, ista in acceptabili tempore: illa aeterna, ista opportuna: illa sine corpore in sinu Patris, ista cum corpore, quo non violata est virginitas matris: illa sine ullo sexu, ista sine ullo virili complexu. Ideo autem dicimus natum de Spiritu sancto et Maria virgine, quia cum sancta virgo inquisisset ab angelo, Quomodo fiet istud? ille respondit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Deinde addidit: Propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei 8Luc. I, 34, 35 . Non ait, Quod nascetur ex te, vocabitur filius Spiritus sancti. Susceptus quippe a Verbo totus homo, id est, anima rationalis et corpus; ut unus Christus, unus Deus Dei Filius non tantum Verbum esset, sed Verbum et homo, totum hoc Dei Patris est Filius propter Verbum, et hominis filius propter hominem. Per id quod Verbum est, aequalis est Patri: per id quod homo est, major est Pater. Et simul cum homine Filius Dei est, sed propter Verbum, a quo susceptus est homo: et simul cum Verbo filius hominis est, sed propter hominem, qui est susceptus a Verbo. Propter cujus sanctam in virginis utero conceptionem, non concupiscentia carnis urente factam, sed fidei charitate fervente, ideo dicitur natus de Spiritu sancto et virgine Maria: ut unum eorum pertineat, non ad gignentem, sed ad sanctificantem, alterum vero ad concipientem atque parientem. Propterea, inquit, quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Quia Sanctum, ideo de Spiritu sancto; quia nascetur ex te, ideo de virgine Maria; quia Filius Dei, ideo Verbum caro factum est 9Joan. I, 14 .