Calumniosa objectio Adimanti ex Apostolo. Principes hujus saeculi. Saeculum peccatores. Diabolus princeps peccati. Calumnia quidem illorum his omnino verbis hucusque proponitur, et revera quaestio est prudenti discutienda christiano. Sed eam calumniam proponentium animus facit, ut similiter imperitos ad sibi credendum a saluberrima Scripturarum auctoritate detorqueant. Sed primo ab istis vellem quaerere, ubi Adimantus apud Apostolum legerit; nam talium calumniarum iste conscriptor est: vellem ergo diceret ubi legerit testantem Apostolum et confirmantem, ut dicit, quod neque Principes, neque Potestates, neque Virtutes Deum cognoverunt; cum Dominus etiam hominum in se credentium dicat Angelos quotidie videre faciem Patris 2Matth. XVIII, 10. Nisi forte illud quod Paulus apostolus ait: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam autem non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui evacuantur: sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praefinivit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 3I Cor. II, 6-8 ? Si istum locum iste conscribere cogitabat, cur addidit Potestates et Virtutes, quod non ibi dictum est; et detraxit hujus saeculi, quod dictum est? Sed utinam hoc, errore potius, quam malitia fecerit. Verumtamen etiamsi hoc modo dixisset Apostolus, numquid propterea diabolus vocem Dei audire non potuit? Scriptum est enim quod in conspectum Dei venerit: non scriptum est quod Deum ipse conspexerit. Principes enim hujus saeculi aut superbi homines intelliguntur, et vana pompa jactationis elati; aut ipse diabolus et angeli ejus. Nam principem vel magistratum hujus saeculi eum Dominus apertissime appellat 4Joan. XII, 31: quia saeculi hujus nomine peccatores intelliguntur, quorum spes nulla est, nisi in hoc saeculo. Sicut enim dicitur mala domus, cum significantur habitatores ejus: sic malum hoc saeculum dicimus, cum eos significamus qui corde hoc saeculum inhabitant, hoc est, quorum conversatio non est in coelis. Nostra enim, dicit Apostolus, conversatio in coelis est 5Philipp. III, 20 . Diabolo autem serviunt cuncta peccata, qui libero arbitrio princeps voluit esse peccati; propterea princeps hujus saeculi dicitur. Quam regulam intelligentiae moneo cordibus vestris infigatis: adjuvabit per hanc Dominus ad multa Scripturarum discutienda atque solvenda, de quibus illi laqueos nectunt erroris sui.