TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate, significantiam debemus inquirere; ne subtracto fundamento, in aere velle aedificare videamur. Sed ad plagas decem non pertinet quod primum factum est signi causa, ut virga in serpentem converteretur. Aditus enim ipse erat ad Pharaonem, quo commendabatur Moyses educturus ex Aegypto populum Dei: nondum autem contumaces feriebantur, sed divino signo jam terrebantur. Virga significat regnum Dei: idemque regnum Dei esse utique populum Dei. Serpens autem tempus mortalitatis hujus; mors enim a serpente propinata est. Tanquam ergo cadentes de manu Domini in terram, mortales effecti sunt: unde projecta virga ex manu serpens effecta est. Fecerunt et magi Pharaonis similiter; virgis eorum projectis serpentes facti sunt: sed prius serpens Moysi, id est, virga Moysi devoravit omnes serpentes magorum 1Exod. VII, 10-12. Tunc demum cauda comprehensa, identidem virga facta est, et regnum remeavit ad manum. Sunt ergo virgae magorum populi impiorum victi Christi nomine; cum in ejus corpus transferuntur, tanquam a serpente Moysi devorantur: donec redeat regnum Dei ad manum Dei, sed in fine mortalis saeculi, quod significat cauda serpentis, magnum signum fiat. Audistis quae debeatis desiderare: audite quae debeatis vitare.

Notes

  1. 1. Exod. VII, 10-12