TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Alter a Christo vocatus. Pietate carnali differre volens urgetur. Parentes quomodo honorandi. Mortui mortuos sepelientes. Ordinare charitatem. Et ad alterum continuo tacentem, et nihil dicentem, nihil promittentem dicit, Sequere me. Quantum mali in illo, tantum boni videbat in isto. Sequere me, dicis nolenti. Ecce habes hominem paratum. Sequar te quocumque ieris: et tu dicis nolenti, Sequere me? Istum, inquit, declino; quia video ibi foveas, video nidos. Quid ergo molestus est huic, quem provocas et excusat? Ecce etiam compellis, et non venit; hortaris, et non sequitur. Quid enim dicit? Ibo prius sepelire patrem meum. Fides cordis ejus Domino se ostendebat: sed pietas differebat. Dominus autem Christus quando parat homines Evangelio, nullam excusationem vult interponi carnalis hujus temporalisque pietatis. Haec quidem et lex Dei habet, et ipse Dominus arguit Judaeos, quia destruebant ipsum mandatum Dei. Et Paulus apostolus in Epistola sua posuit, et dixit: Hoc est mandatum primum in repromissione. Quod? Honora patrem tuum, et matrem tuam 3Ephes. VI, 2 . Deus utique dixit. Volebat ergo iste juvenis obtemperare Deo, et sepelire patrem suum: sed est locus, et est tempus, et est res, quae huic rei, huic tempori, huic loco serviat. Honorandus est pater, sed obediendum est Deo. Amandus est generator, sed praeponendus est Creator. Ego, inquit, ad Evangelium te voco, ad aliud opus mihi necessarius es: majus est hoc, quam quod vis facere. Sine mortuos sepelire mortuos suos. Pater tuus mortuus est: sunt alii mortui qui sepeliant mortuos. Mortui sepelientes mortuos qui sunt? Potestne mortuus a mortuis sepeliri? Quomodo involvunt, si mortui sunt? quomodo portant, si mortui sunt? quomodo plangunt, si mortui sunt? Et involvunt, et portant, et plangunt, et mortui sunt: quia infideles sunt.

Notes

  1. 3. Ephes. VI, 2