TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mendax humilitas Pelagianorum. Forte dicturi estis, in corde vestro tumido et inflato: Numquid potuimus dicere quia justi sumus? Necesse utique erat propter humilitatem, ut diceremus nos peccatores esse. Propter humilitatem ergo mentiris? Justus es, sine peccato es: sed propter humilitatem dicis te peccatorem. Quomodo te accipiam tanquam christianum in alterum testem, quem contra te ipsum teneo falsum testem? Justus es, sine peccato es, et dicis te habere peccatum. Testis ergo falsus es contra te. Non accipit Deus mendacem humilitatem tuam. Inspice vitam tuam, vide conscientiam tuam. Ergo justus es, sed non potes nisi dicere te peccatorem? Audi Joannem; ipse tibi repetit quod etiam superius veraciter dixit: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Tu non habes peccatum, et dicis te habere peccatum; veritas in te non est. Quia non dixit Joannes, Si dixerimus quia peccatum non habemus, humilitas in nobis non est: sed dixit, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo mentimur, si dixerimus nos non habere peccatum. Si mendacium timuit Joannes, tu mendacium non times, ut cum sis justus, dicas te esse peccatorem? Quomodo ergo te accipiam ad alienam causam testem, qui in causa tua mentiris? Sanctos reos constituis, dum contra te falsum testimonium dicis. Quid facturus es alteri, qui te infamas? Quomodo alter tuam calumniam devitabit, quando te tuae linguae mendacio reum facis?