Virginum et conjugatarum castitas, praemium inaequale, sed aeternum utraque habet. Jugum Christi lene et sarcina levis amantibus. Gaudebant paulo ante conjugatae ad Susannam, gaudeant virgines ad Mariam: utraeque teneant castitatem; illae conjugalem, illae virginalem. Utraque enim castitas habet apud Deum meritum: etsi virginalis major est, conjugalis minor; tamen utraque grata est Deo, quia donum est Dei. Ad vitam aeternam omnes perveniunt; sed in vita aeterna non omnes eumdem honorem, eamdem dignitatem, idem meritum comparant. Sic erit vita aeterna et regnum Dei, quomodo, similitudinis causa, quod dicimus coelum. In coelo sunt omnia sidera: sic et in regno Dei omnes erunt boni fideles. Vita aeterna par erit omnibus: non enim ibi alius plus vivit, alius minus; quando omnes sine fine victuri sumus. Ipse est denarius quem accepturi sunt operarii, sive qui in vinea mane laboraverunt, sive qui ad horam undecimam venerunt 9Id. XX, 9, 10: denarius ille vita aeterna est, quae omnibus par est. Sed intuemini coelum, recordamini Apostolum: Alia corpora coelestia, et alia terrestria. Alia gloria solis, et alia gloria lunae, et alia gloria stellarum; stella enim a stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum 10I Cor. XV, 40-42 . Ergo unusquisque, fratres mei, pro dono quod accepit, certet in hoc saeculo, ut gaudeat in futuro. Conjugatus es? Inferior vita est, inferius praemium spera; aeternum tamen regnum non despera. Praecepta tibi conjugalia retinenda sunt. Quid enim, quia uxorem habes, non te debes agnoscere peregrinari in hoc mundo, moriturum non te debes cogitare, exiturum de lecto voluptatis? et vide quo utcumque pergas, ad tormentum calamitatis, an ad praemium aeternitatis. Cogita ergo, serva quod accepisti, ferto sarcinam tuam: quia levis est, si diligis; gravis, si odisti. Non enim frustra Dominus ait, aut vere cum hoc ait, solis continentibus loquebatur: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: non carnibus vestris, sed animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est 11Matth. XI, 28-30 : levis amanti, gravis neganti. Jugum Domini in cervicem sumpsisti? Lene est, si bene conaris; asperum, si reluctaris. Circumstant tentationes conjugalem vitam. Numquid enim ista Susanna ideo non tentata est in ipsa pudicitia, quia marito erat conjuncta? Numquid hae solae in hac parte non tentantur, quae viris copulantur? Ecce Susanna uxor aliena erat, maritum habebat: tamen tentata est, fluctuavit in tempestate. Angustiae, inquit, mihi sunt undique. A falsis enim testibus timuit mori: sed a Deo judice vero timuit penitus mori. A falsis enim testibus ad tempus moreretur: a judice Deo in aeternum puniretur. Appendit, elegit: prius timuit, et appendit; appendit, et elegit; elegit, et vicit. Docuit feminas conjugatas religiosas, tentatori resistere docuit, pugnare docuit, laborare docuit, adjutorium implorare docuit.