TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De eadem petitione. Et induxit nobiscum Deus pactum et placitum, firmumque chirographum, ut dicamus, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Qui vult dicere efficaciter, Dimitte nobis debita nostra; dicat veraciter, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si hoc quod est posterius, aut non dicit, aut fallaciter dicit; illud quod prius est, inaniter dicit. Maxime vobis dicimus, Dimittite omnia de cordibus vestris, qui ad sanctum Baptisma acceditis. Et vos, fideles, qui per hanc occasionem auditis hanc Orationem et nostram expositionem, dimittite totum quidquid adversus aliquem habetis de cordibus vestris: ibi dimittite, ubi Deus videt. Aliquando enim homo dimittit ore, et tenet corde: dimittit ore propter homines, et tenet corde, non timens oculos Dei. Prorsus dimittite; quidquid est quod usque ad istos dies tenuistis, saltem his diebus dimittite. Non debuit occidere sol super iracundiam vestram, et multi soles transierunt. Transeat aliquando et iracundia vestra, dies magni solis modo celebramus: illius solis de quo dicit Scriptura, Orietur vobis sol justitiae, et sanitas in pennis ejus 11Malach. IV, 2 . Quid est, in pennis ejus? In protectione ejus. Unde in Psalmo dicitur, Sub umbra alarum tuarum protege me 12Psal. XVI, 8 . Alii autem, qui in die judicii futuri sunt sero poenitentes, et infructuose dolentes, praedicti a Sapientia, quid tunc dicturi sunt poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes? Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt illa omnia tanquam umbra. Et inter caetera: Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis 13Sap. V, 3, 9 . Ille sol justis oritur: istum autem solem visibilem facit Deus quotidie oriri super bonos et malos 14Matth. V, 45. Ad illum videndum solem justi pertinent: modo in cordibus nostris habitat sol iste per fidem. Si ergo irasceris; ne occidat sol iste in corde tuo super iracundiam tuam: Non occidat sol super iracundiam vestram 15Ephes. IV, 26 ; ne forte irascaris, et occidat tibi sol justitiae, et in tenebris remaneas.

Notes

  1. 11. Malach. IV, 2
  2. 12. Psal. XVI, 8
  3. 13. Sap. V, 3, 9
  4. 14. Matth. V, 45
  5. 15. Ephes. IV, 26