Ambae resurrectiones in Evangelio. Resurrectio secundum spiritum, quae nunc fit per fidem. Sed audite jam manifestissimum testimonium ipsius Domini in Evangelio secundum Joannem, uno loco ambas resurrectiones, et quae secundum spiritum modo fit, et quae secundum carnem postea futura est, ita declarantem, ut omnino dubitare non possit, qui quoquo modo christianum se dicit, et evangelicae auctoritati subjectus est; ut nullus aditus calumniatoribus restet, et quasi per fidem christianam volentibus evertere Christianos, inserendo venena sua, ut occidant animas infirmorum. Sed ex ipso codice audite. Propterea enim non tantum disputatoris, sed etiam lectoris fungor officio, ut sermo iste noster sanctarum Scripturarum auctoritate fulciatur, non humanis suspicionibus super arenam aedificetur, si forte aliquid non memoriter occurrerit. Audite ergo Evangelium secundum Joannem. Dominus loquitur: Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transitum fecit a morte in vitam. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; et potestatem dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumento sunt, audient vocem ejus: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii 47Joan. V, 24-29 . Arbitror quidem multos intelligere ab ipso Domino in hoc loco utramque resurrectionem, et secundum spiritum per fidem, et secundum carnem, per illam notissimam tubam distincte aperteque declaratam. Tamen haec eadem verba diligenter consideremus, ut omnibus audientibus manifestum sit. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transitum fecit a morte in vitam. Secundum spiritum resurrectio est, quae fit modo per fidem. Sed ne ita proposita videretur, quasi adhuc longe futura sit; quanquam non dixerit, Transiturus est a morte in vitam; sed, transitum fecit a morte in vitam: tamen ne verbo praeteriti temporis figurate usus videretur, sicut est, Foderunt manus meas et pedes 48Psal. XXI, 17 , quod adhuc futurum praenuntiabatur; sequitur, et hoc ipsum planius explicat: Amen, amen dico vobis, inquit, quia venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Quod supra dixit, Transiit a morte in vitam; hoc nunc dicit, vivent. Sed ne illud quod ait, Venit hora, in finem saeculi speraretur, quando etiam corporum resurrectio futura est; addidit, et nunc est. Non enim ait tantum, Venit hora; sed, Venit hora, et nunc est. Qui autem audierint hanc vocem, vivent; scilicet vita quam superius significavit, dicens, Transiit a morte ad vitam. Hic ergo eos significavit qui ad poenam judicii non pertinent; quia praeveniunt judicium fide sua, et transitum faciunt a morte ad vitam.