Fides Deo debita a servis emptis ipsius sanguine. Si tibi servus tuus, quem manumittis, fidem non exhiberet, nec se manumissione tua dignum fidem servando faceret, et eum in aliquibus in domo tua fraudibus invenires, quid clamares? Male serve, fidem mihi non servas? Nescis quia emi te? nescis quia sanguinem meum pro te numeravi? Clamas quantum potes, et coelum invidiosis pulsas vocibus: Sanguinem meum pro te dedi, male serve. Et omnes qui audiunt: Verum dicit. Si tibi auderet respondere sic invehenti et clamanti ipse servus tuus, non erubesceres si tibi dicat: Quem, rogo te, sanguinem pro me dedisti? quando me emisti, nec saltem te phlebotomasti. Sed sanguinem tuum pecuniam tuam vocas. Tantum amas pecuniam tuam, ut eam appelles sanguinem tuum. De voce tua te convincit Dominus tuus. Vocas pecuniam tuam sanguinem tuum, et ideo exigis a servo tuo empto fidem, quia pro eo dedisti, non utique sanguinem, sed nummum, vel aurum: ego quid dederim, recolis. Tabulas tuas lege, si non recolis; lege pro te mortem Salvatoris, lanceam percussoris, pretium Redemptoris. Potest et homo vivens vena, ut dixi, percussa dare sanguinem suum, et tamen vivere: plus est quod tibi dicit Dominus tuus: non de me vivente sanguis expressus est, sanguine meo te emi; addo, Morte mea te emi. Quid habes quod dicas? Redde fidem Domino tuo, quam exigis a servo tuo. Vides aurum, vides et fidem: non exigeres, si non videres; non laudares, si non videres; non libertate donares, si non videres: sed aurum oculis carnis vides, fidem oculis cordis vides. Quanto meliores sunt cordis, tanto melius est quod vides oculis cordis. Tu autem huic fidei, quam tibi imperat Dominus tuus, praeponis aurum, et commendatum non reddis, et dicis, Nihil mihi dedisti: aut ei cui non commendasti, dicis, Redde quod tibi commendavi. Non das quod accepisti, repetis quod non dedisti. Ecce acquire, sic tolle, et exaggera tibi lutum. Quid premis, dicendo, Da, quod non commendasti; negando quod commendatum accepisti? Tolle, collige lucra damnosa: ecce arcam implesti, multum aurum acquisisti; arcam cordis discute, fidem perdidisti.