Lex cur data. Gratiae medicinalis necessitas. Data est enim, sicut jam exposuimus, et tenere debetis, et vobis vehementius et diligentius nos commendare debemus; data est ut inveniret se homo, non ut morbus sanaretur, sed ut praevaricatione morbo crescente medicus quaereretur 4Supra, in Serm. 155, n. 4. Et quis est iste medicus, nisi qui dixit: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus 5Matth. IX, 12 . Qui ergo non confitetur Creatorem, negat superbus auctorem. Qui autem negat aegritudinem suam, superfluum judicat Salvatorem. Ergo et in natura nostra Creatorem laudemus; et propter vitium quod nobis infliximus, Salvatorem quaeramus. Et quomodo quaerimus Salvatorem? Ut det legem? Parum est: Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino esset ex lege justitia. Si ergo non est data lex, quae posset vivificare, quare data est? Sequitur, et ostendit quare sit data: quia etiam sic in adjutorium data est, ne te sanum putares. Si ergo data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Et quasi quaereremus, Quare ergo data est? Sed conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus 6Galat. III, 21, 22 . Quando audis promissorem, exspecta factorem. Idonea fuit humana natura per liberum arbitrium vulnerare se: sed jam vulnerata et saucia, non est idonea per liberum arbitrium sanare se. Si enim volueris intemperanter vivere ut aegrotes, ad hoc medicum non requiris: ad labem sufficis tibi. Cum autem intemperanter agens coeperis esse aegrotus, non sic potes ab aegritudine liberare te, quomodo potuisti per intemperantiam te in aegritudinem praecipitare. Et tamen medicus etiam sano praecipit temperantiam. Bonus medicus hoc facit, non vult esse necessarius aegrotanti. Sic etiam Dominus Deus creato homini sine vitio temperantiam praecipere dignatus est: quam si ille servasset, medicum postea morbo suo non desideraret. Sed quia non servavit, languidus factus est, cecidit; infirmus creavit infirmos, id est, infirmus genuit infirmos. Et tamen in omnibus qui nascuntur infirmis Deus quod bonum est operatur, formando corpus, vivificando corpus, alimenta praebendo, pluviam suam et solem suum super bonos et malos dando: non est unde accusent bonum, nec mali. Insuper etiam genus humanum justo suo judicio condemnatum noluit in interitum sempiternum relinquere: sed misit et medicum, misit Salvatorem, misit eum qui gratis sanaret; parum est qui gratis sanaret, qui sanatis etiam mercedem daret. Nihil addi ad istam benevolentiam potest. Quis est qui dicat: Sanem te, et do tibi mercedem? Optime fecit. Sciebat enim se divitem venisse ad pauperem: et sanat aegrotos, et sanatis donat, et non aliud quam se ipsum donat. Salvator est adjutorium languidi, ipse Salvator est praemium sanati.