Divitiae sine cupiditate si habentur, non culpandae. Pauperi cavenda cupiditas divitiarum. Diviti cavenda superbia. Sed non amo, inquis, quod habeo, ut sursum cor habeam. Plane consentio; si non amas, potest esse sursum cor tuum. Quare enim non sit sursum cor liberum? Sed vide si non amas, ipse tibi fideliter renuntia, non a me accusatus, sed a te interrogatus. Plane, inquis, non amo: dives quidem sum, sed quia jam sum, non autem volo esse, ut incidam in tentationem et laqueum, et desideria multa et noxia, quae mergunt hominem in perditionem. Grave malum, horrendum, periculosum, exitiosum. Jam sum, inquis, dives, non esse volo. Jam es dives, jam inquis, non esse vis. Non, inquis. Si non esses, nolles? Nollem, inquis. Jam ergo quia es, et verbum Dei te foris divitem invenit, intus divitem fecit; accipe quae divitibus dicta sunt. Hoc enim quod his dicebatur verbis, Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et caetera. Qui volunt, inquit, divites fieri; tanquam ad pauperes dicebantur. Haec verba Apostoli pauperem te invenerunt? Dic illa, et dives es: dic in corde ex corde, Nihil intuli in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possum: victum et tegumentum habens, his contentus sum. Nam si voluero dives fieri, incidam in tentationem et laqueum. Dic, et consiste ubi inventus es. Noli te inserere doloribus multis; ne cum volueris te exuere, lanieris. Sed dives inventus es? Sunt et alia verba, quae recitemus: non existimet ad se nihil dictum qui dives inventus est. Eidem Timotheo dicit, eidem Apostolus dicit, sed pauperi dicit Timotheo: Timotheus enim pauper erat, sicut Paulus. Quid ergo Timotheo de hoc dicturus est, homini pauperi, quod pertineat ad eos qui inventi sunt divites? Audi quid: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi: quia sunt et divites Dei; et veri divites non sunt nisi divites Dei, qualis erat ipse Paulus, qui ait, Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse 6Philipp. IV, 11 . A varo autem non sufficit. Ergo, Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi. Quid eis dicam? Nolite velle esse divites? Jam divites inventi sunt: audiant quod ad eos dictum est, ubi caput est, non superbe sapere. Adhuc habentur divitiae, multumque amantur. Nidus colligitur superbiae, ubi nutriatur et crescat; quod pejus est, non volet, sed maneat. Ergo ante omnia, non superbe sapere. Ut intelligat, sapiat, cogitet se mortalem, et mortales pauperes pares. Ambos enim terra nudos excepit, ambos exspectat mors, ambos non timet febris. Habet eam pauper strato terreno, sed nec dives eam venientem lecto terret argenteo. Ergo, Praecipe hujus mundi divitibus, non superbe sapere. Agnoscant pauperes suos: pauperes homines sunt et homines; dissimilis vestis, sed similis cutis: et si dives mortuus conditur aromatibus, non erit nulla putredo, sed sera; serius putrescit, numquid non putrescit? Sed ponamus, non ambo putrescant: tamen non ambo non sentiunt? Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere. Non superbe sapiant; et vere tales erunt, quales videri esse volunt; sine amore possidebunt, non possidebuntur.