Pro justitia non solum contemnenda voluptas, sed etiam ferendus dolor. Ecce, inquit, hoc dico quod capere potestis: exhibuistis membra vestra deliciis illicitis, peccatorum suavitate ducti estis, ut illa faceretis; ducat vos ad recta facta suavitas et dulcedo justitiae: amate justitiam, quomodo amastis iniquitatem. Digna est justitia, quae a vobis impetret ut exhibeatis illi, quod exhibuistis iniquitati: hoc est Humanum dico, hoc est, quod infirmitas vestra tolerare adhuc potest. Quid ergo suspendit Apostolus? quid distulit dicere? Quid distulit, dicam, si potero. Appende justitiam et iniquitatem: tantumne digna est justitia, quantum digna fuit iniquitas? Sic amanda est ista, quomodo amata est illa? Absit ut sic, sed et utinam vel sic. Ergo plus? Plus omnino. In iniquitate secutus est voluptatem, pro justitia tolera dolorem. In injustitia, inquam, secutus es delectationem, pro justitia tolera dolorem: hoc est plus. Ecce nescio quis aetatis lubricae impudicus adolescens, suavitate illiciente injecit oculos in conjugem alienam, amavit, cupit pervenire; quaerit tamen latere: sic enim amat voluptatem, ut plus timeat dolorem. Quare quaerit latere? Timet apprehendi, ligari, adduci, includi, produci, torqueri, occidi. Haec omnia timendo, in illa appetitione suavitas suae latebra quaerit: aucupatur absentiam mariti, ipsum adjutorem flagitii sui timet invenire, quia conscio se formidat implicare. Et videmus eum suavitate duci: sed suavitas illa non est tanta, ut vincat etiam timorem et dolorem timoremque poenarum. Da mihi pulchram justitiam, da mihi fidei pulchritudinem: procedat in medium, ostendat se oculis cordis, inspiret fervorem amatoribus suis. Jam tibi dicitur: Frui me vis? Contemne quidquid te aliud delectat, contemne pro me. Ecce contempsisti, parum est illi: Humanum est hoc, propter infirmitatem carnis vestrae. Parum est ut contemnas quidquid te delectabat: contemne quidquid te terrebat; contemne carceres, contemne vincula, contemne equuleum, contemne tormenta, contemne mortem. Haec vicisti, me invenisti. In utroque gradu amatores justitiae vos probate.