Juratio licet a Deo usurpata, homini tamen fugienda. Perjurium quot modis contingit. Invenimus enim jurasse sanctos, jurasse primitus ipsum Dominum, in quo non est omnino peccatum. Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech 2Psal. CIX, 4 . Aeternitatem sacerdotii Filio cum juratione promisit. Habes etiam, Per memetipsum juro, dicit Dominus 3Gen. XXII, 16 . Et illud juratio est, Vivo ego, dicit Dominus 4Num. XIV, 28 . Quomodo homo per Deum, sic Deus per se ipsum. Non est ergo peccatum jurare? Durum est hoc dicere: et quoniam diximus Deum jurasse, quam blasphemum est hoc dicere? Jurat Deus qui peccatum non habet: non ergo est peccatum jurare; sed magis peccatum est pejerare. Fortasse quis dicat non esse proponendum de Domino Deo jurationis exemplum. Deus enim est, et forte illi soli competit jurare, qui non potest pejerare. Homines enim falsum jurant, vel cum fallunt, vel cum falluntur. Aut enim putat homo verum esse quod falsum est, et temere jurat: aut scit vel putat falsum esse, et tamen pro vero jurat, et nihilominus cum scelere jurat. Distant autem ista perjuria, quae duo commemoravi. Fac illum jurare, qui verum putat esse, pro quo jurat: verum putat esse, et tamen falsum est. Non ex animo iste perjurat; fallitur, hoc pro vero habet quod falsum est; non pro re falsa sciens jurationem interponit. Da alium qui scit falsum esse, et dicit verum esse; et jurat tanquam verum sit, quod scit falsum esse. Videtis quam ista detestanda sit bellua, et de rebus humanis exterminanda? Quis enim hoc fieri velit? Omnes homines talia detestantur. Fac alium, putat falsum esse, et jurat tanquam verum sit, et forte verum est. Verbi gratia, ut intelligatis, Pluit in illo loco? interrogas hominem; et putat non pluisse, et ad negotium ipsius competit, ut dicat, Pluit: sed putat non pluisse; dicitur ei, Vere pluit? Vere, et jurat: et tamen pluit ibi, sed ille nescit, et putat non pluisse; perjurus est. Interest quemadmodum verbum procedat ex animo. Ream linguam non facit, nisi mens rea. Quis est autem qui non fallatur, etsi noluit fallere? Quis est homo cui non subrepat fallacia? Et tamen juratio ab ore non discedit, frequentatur: plura sunt plerumque juramenta, quam verba. Si discutiat homo quoties juret per totum diem, quoties se vulneret, quoties gladio linguae se feriat et transfigat, quis in illo locus invenitur sanus? Quia ergo grave peccatum est pejerare, compendium tibi dedit Scriptura, Noli jurare.