TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sermoni occasio data ex lectione. Vox poenitentis agnoscitur in verbis quibus psallenti respondimus: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele 1Psal. L, 11 . Unde cum sermonem ad vestram Charitatem non praepararemus, hinc nobis esse tractandum Domino imperanto cognovimus. Volebamus enim hodierna die vos in ruminatione permittere, scientes quam abundantes epulas ceperitis. Sed quia salubriter quod apponitur accipitis, quotidie multum esuritis. Praestet ergo Dominus ipse Deus noster, et nobis virium sufficientiam, et vobis utilem audientiam. Neque enim ignoramus, esse serviendum bonae vestrae et utili voluntati. Adjuvemur ergo a vobis et voto et studio; voto ad Deum, studio ad verbum; ut ea dicamus quae vobis esse utilia ipse judicat, qui vos pascit per nos. Vox igitur in his verbis poenitentis agnoscitur: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnia facinora mea dele. Proinde aliquid de poenitentia dicere divinitus jubemur. Neque enim nos istum psalmum cantandum lectori imperavimus: sed quod ille censuit vobis esse utile ad audiendum, hoc cordi etiam puerili imperavit. Dicamus aliquid de utilitate poenitentiae: praesertim, quia et dies jam sanctus anniversarius imminet, quo propinquante humiliari animas et domari corpora studiosius decet.

Notes

  1. 1. Psal. L, 11