Manichaeorum error in discipulorum reprehensione damnatus. Discipuli spiritum se videre putantes, reprehenduntur. Sed tu melius te dicere putas, quia dicis: Spiritus erat, spiritus apparebat, spiritus videbatur, spiritus in homine conversabatur. Hoc dicis: ut dixi, hoc putabant et discipuli. Si nihil mali dicis, si bonum est quod dicis; bonum erat et quod discipuli putabant. Si Dominus sic eos dimisit, ut hoc putarent; dimittendus es et tu. Hoc enim credebant quod et tu: si bonum est quod tu credis, bonum erat quod illi credebant. Sed non erat bonum.