Quaestio tertia, de Evangelio, ut sinistra nesciat opus dextrae. Restant duae quaestiones: sed vereor ne oneri sim jam fastidientibus, item timeo ne fraudem adhuc esurientes. Memini tamen quid solverim, et quid debeam. Restat enim videre quid sit, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: et de dilectione inimici, eur antiquis videbatur data licentia ut odissent inimicos, quorum nobis imperatur dilectio. Sed quid facio? Si breviter de his disseram, fortassis non ita ut oportet intelligar: si diutius, timeo ne plus gravem vos onere sermonis, quam fructu expositionis sublevem. Sed certe si minus quam satis est, intellexeritis; adhuc me tenete debitorem, ut alio tempore ista plenius disserantur. Tamen nunc non oportet ea sic relinqui, ut omnino nihil inde dicatur. Sinistra est animi cupiditas carnalis, dextera est animi charitas spiritualis. Si ergo cum quisque facit eleemosynam, miscet cupiditatem temporalium commodorum, ut in opere illo aliquid tale conquirat; miscet sinistrae conscientiam operibus dexterae. Si autem simplici charitate et pura coram Deo conscientia homini subvenit, nihil aliud intuens, nisi ut illi placeat qui haec jubet, nescit sinistra quid facit dextera.