Ascensio Christi pignus nostrae ascensionis. Jam vero quanta gloria est quod ascendit in coelum, quod sedet ad dexteram Patris? Sed hoc oculis non videmus, quia nec pendentem in ligno vidimus. Totum hoc fide tenemus, oculis cordis intuemur. Hodie enim, sicut audistis, fratres, Dominus noster Jesus Christus ascendit in coelum: ascendat cum illo et cor nostrum. Audiamus Apostolum dicentem, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram 6Coloss. III, 1 et 2 . Sicut enim ille ascendit, nec recessit a nobis: sic et nos cum illo ibi jam sumus, quamvis nondum in corpore nostro factum sit quod promittitur nobis. Ille jam exaltatus est super coelos. Neque enim propterea nobis desperanda est perfecta et angelica coelestis habitatio, quia dixit, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo 7Joan. III, 13 . Sed hoc dictum est propter unitatem, qua caput nostrum est, et nos corpus ejus. Cum ascendit in coelum, nos ab illo non separamur. Qui de coelo descendit, non nobis invidet coelum: sed quodam modo clamat, Membra mea estote, si ascendere vultis in coelum. In hoc ergo ipsi interim roboremur, in hoc votis omnibus aestuemus. Hoc meditemur in terris, quod computamur in coelis. Tunc exuturi carnem mortalitatis, nunc exuamus animi vetustatem. Facile corpus levabitur in alta coelorum, si non premat spiritum sarcina peccatorum .