Martyres non poena, sed charitas discernit. Avarus quasi martyr auri. Sed videte, fratres, quia totum ars Christi facit. Admonet nos Apostolus, ut praeferamus charitatem Christi mundo. Quantas angustias patiuntur, qui volunt rapere res alienas? An persecutio, ait? Et ipsa non frangit. Avaritia terretur, avarus rapit ac timet poenam, aestuat in rapinam. Multi etiam famem patiuntur, dum acquirunt et faciunt lucra, quibus praecipimus jejunare, et excusant se stomacho. Vacat illis toto die solidos numerare, et jejuni dormiunt. An nuditas, ait? quid dicam de nuditate? Quotidie negotiatores de naufragio nudi evadunt, et iterum navigant ad periculum. Unde quotidie periclitantur homines, nisi propter divitias acquirendas? Nec gladius prohibet. Capitale crimen est falsitas, et tamen comminuitur haereditas. Si ergo hoc meretur temporalis cupiditas, quare non mereatur Christi haereditas? Avarus dicit in corde suo, qui forte non audet in lingua sua: Quis nos separabit a cupiditate auri? Tribulatio? an angustia? an persecutio? Possunt et avari dicere auro: Propter te occidimur tota die. Optime ergo dicunt sancti martyres in Psalmo: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 4Psal. XLII, 1 . Discerne, inquit, tribulationem meam: tribulantur et avari. Discerne angustias meas: patiuntur angustias et avari. Discerne persecutiones meas: patiuntur et avari. Discerne famem meam: pro auro acquirendo esuriunt et avari. Discerne nuditatem meam: pro auro despoliantur et avari. Discerne mortem meam: pro auro moriuntur et avari. Quid est, Discerne causam meam? Propter te morte afcimur tota die. Illi propter aurum, nos propter te. Similis poena, sed discreta causa. Ubi discreta est causa, ibi certa est victoria. Si ergo causam intuemur, solemnitates martyrum amamus. Amemus in eis, non passiones, sed causas passionum. Nam si amaverimus passiones tantum, multos inventuri sumus qui pejora patiuntur in causis malis. Sed causam attendamus, crucem Christi attendite: ibi erat Christus, ibi erant et latrones. Similis poena, sed dissimilis causa. Unus latro credidit, alius blasphemavit. Dominus tanquam de tribunali inter ambos judicavit: illum qui blasphemavit, in tartarum damnavit; alterum secum duxit in paradisum 5Luc. XXIII, 39-43. Quare hoc? Quia etsi aequalis poena, sed impar erat causa. Eligite ergo martyrum causas, si vultis pervenire ad martyrum palmas.