Legis utilitas. Tractans de his Apostolus etiam alio loco: valde enim assidue hoc commendat; sed utinam non surdis. Commendat autem hoc assidue, commendans fidem Gentibus; quia fide impetrant adjutorium, ut impleant legem, non per legem, sed vires implendi impetrantes per fidem: ad hoc assidue dicit et commendat ista Apostolus, propter Judaeos, qui de lege gloriabantur, et libero suo arbitrio legem sufficere arbitrabantur: ac per hoc quia libero suo arbitrio legem sufficere arbitrabantur, Ignorantes Dei justitiam, id est, ex fide justitiam datam a Deo, et suam volentes statuere, quasi suis viribus impletam, non clamante fide impetratam, justitiae Dei, sicut dicit, non sunt subjecti. Finis enim legis Christus, ait, ad justitiam omni credenti 10Rom. X, 3, 4 . Ergo cum de his tractat, opposuit sibi, Quid ergo lex? Quasi, Quae utilitas legis? Respondit: Praevaricationis gratia posita est. Hoc est quod dicit alibi, Lex subintravit, ut abundaret delictum. Et ibi quid addidit? Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia 11Id. V, 20 . Quia in leviore aegritudine contemnebatur adjutorium medicinae: crevit morbus, et quaesitus est medicus. Quid ergo lex? Praevaricationis gratia posita est: unde humiliaretur cervix superborum multum sibi tribuentium, et voluntati suae tantum arrogantium, ut sibi liberum arbitrium posse putarent ad justitiam sufficere: quae tunc quando erat integra libertate, id est, in paradiso, ostendit vires suas, ostendit quantum possent, sed ad ruendum, non ad surgendum. Lex ergo praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris.