TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Seminare in lacrymis omnium est Christianorum. Psalmus qui cantatur Domino, videtur sanctis martyribus convenire: sed si membra Christi sumus, sicut esse debemus, ad omnes nos pertinere intelligamus. Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos . Quo euntes, et unde venientes? Quid seminantes in lacrymis? quae sunt semina? qui manipuli? Euntes in mortem, venientes a morte. Euntes nascendo, venientes resurgendo. Seminantes opera bona, metentes mercedem aeternam. Semina ergo sunt nostra, quidquid boni fecerimus, manipuli nostri, quod in fine recipiemus. Si ergo bona sunt semina, bona opera; quare cum lacrymis, dum hilarem datorem diligat Deus 1II Cor. IX, 7?

Notes

  1. 1. II Cor. IX, 7