Virginitate matris illaesa natus Christus. Sic adimpletum est quod praedixerat Psalmus, Veritas de terra orta est 1Psal. LXXXIV, 12 . Maria virgo ante conceptum, virgo post partum. Absit enim ut in ea terra, hoc est in ea carne unde orta est veritas, periret integritas. Nempe post resurrectionem suam, cum spiritus putaretur esse, non corpus: Palpate, inquit, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 2Luc. XXIV, 38 . Et tamen illius juvenilis corporis soliditas, non patentibus foribus se ad discipulos intromisit 3Joan. XX, 19. Cur ergo qui potuit per clausa ostia magnus intrare, non potuit etiam per incorrupta membra parvus exire? Sed neque hoc, neque illud volunt credere increduli. Ideo potius fides utrumque credit; quia infidelitas utrumque non credit. Ipsa est quippe infidelitas, cui nulla in Christo videtur esse divinitas. Porro si fides Deum natum credit in carne, Deo non dubitat utrumque possibile; ut et corpus majoris aetatis non reserato aditu domus, intus positis praesentaret, et sponsus infans de thalamo suo, hoc est utero virginali, illaesa matris virginitate procederet 4Psal. XVIII, 6.
Notes
- 1. Psal. LXXXIV, 12
- 2. Luc. XXIV, 38
- 3. Joan. XX, 19
- 4. Psal. XVIII, 6