TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Suscipere Jesum in cor. Jam ergo Dominus, qui Zacchaeum in corde susceperat, in domum ejus dignatus est suscipi: et dixit, Zacchaee, festinans descende, quoniam in domo tua oportet me manere. Magnum beneficium ille arbitrabatur, Christum videre. Qui magnum et ineffabile beneficium putabat, transeuntem videre, subito meruit in domo habere. Infunditur gratia, operatur fides per dilectionem; suscipitur Christus in domum, qui jam habitabat in corde. Dicit Christo Zacchaeus: Domine, dimidium rerum mearum do pauperibus; et si quid aliquem fraudavi, quadruplum reddo. Quasi diceret: Ideo mihi dimidium teneo, non quod habeam, sed unde reddam. Vere ecce quod est suscipere Jesum, in cor suscipere. Ibi enim erat Christus, in Zacchaeo erat, et de illo sibi dicebat, quod ex ore ejus audiebat. Sic enim Apostolus dicit: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris 15Ephes. III, 17 .

Notes

  1. 15. Ephes. III, 17