Domini praecepta duo in speciem contraria conciliantur. Sed ne forte occurrat alicui, quod Dominus bona opera velut jubet abscondi, ubi dicit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est 6Matth. VI, 1 : debet quaestio ista dissolvi, ut noverimus quemadmodum Domino obtemperemus, nec obtemperare illi non possimus, cum eum contra jubere audimus. Hac dicit, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra: hac dicit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis. Vultis nosse quam sit ista quaestio dissolvenda, et nisi dissolvatur, moleste erit, si remaneat insoluta? Quidam homines faciunt bene, et timent videri; et omni studio, quantum possunt, cooperiunt bona opera sua. Captant quando neminem videant: tunc aliquid porrigunt, timentes ne offendant in illud praeceptum ubi dictum est, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis. Non autem Dominus jussit bona opera abscondi, sed in bonis operibus laudem humanam non cogitare. Denique cum dixit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus: ubi finivit? Ut videamini ab eis. Ut ideo faciant, ut videantur ab hominibus; hunc fructum boni operis quaerant, hunc ferant: nihil aliud exspectent, nihil superioris et coelestis commodi concupiscant. Sed si ideo solum faciat, ut laudetur: hoc prohibuit Dominus. Cavete facere. Quomodo? Ut videamini ab eis. Cavete hunc habere fructum, visionem hominum.