Difficultas de usu memororum post resurrectionem. Adhibuit ergo Dominus Jesus speciem corporis sui humanis sensibus, ad confirmandam carnis resurrectionem. Nihil nos aliud docere voluit, ostendendo se vivum in corpore post resurrectionem suam, nisi ut credatur a nobis resurrectio mortuorum. Cum ergo integra instauranda sint omnia, quaeri solet ab eis qui scire desiderant, et rursus proponi solet ab eis qui ligitare desiderant, quaestio difficilis de usu membrorum. Dicunt enim, corpus nostrum habere omnia membra sua, et apparere quae membra quibus sint operibus necessaria. Quis enim nesciat, quis non videat, ad videndum nos habere oculos, aures ad audiendum, linguam ad loquendum, nares ad olfaciendum, dentes ad mandendum, manus ad operandum, pedes ad ambulandum; illa etiam membra quae pudenda dicuntur, ad generandum? Porro autem interiora etiam viscera, quae ne horrerent aspectibus, voluit Deus esse contecta; interiora nostra et intestina quae dicuntur, ad quos usus valeant, et multi hominum, et melius medici cognoverunt. Argumentantur ergo et dicunt nobis: Si aures habebimus ut audiamus, oculos ut videamus, linguam ut loquamur; dentes quare habebimus, si non manducabimus, fauces, pulmones, stomachum, intestina qua cibi transeunt, et pro nostrae valetudinis temperie commutantur; postremo illa ipsa membra quae vocantur pudenda, quare, inquiunt, habebimus, ubi nulla erit generatio, nulla digestio?