Continentium locus excellentior in Christi corpore. Continentia ipsorum ab invidis mordetur, ut probetur. Mali bonis necessarii. Unde hortamur Charitatem vestram, maxime quia vos videmus frequentius convenisse, qui propositum altius habetis, id est, in ipso corpore Christi ex ejus munere, non meritis vestris, excellentiorem locum tenetis, habentes conscientiam quae a Deo donata est. Nam et ipsa malis et invidis nostris in suspicionem venit. Ad hoc tamen mordetur, ut probetur. Si enim in ipsius continentiae professione laudes quaerimus hominum, deficimus reprehensionibus hominum. Cum sis castus servus Dei, ecce te mundus suspicatur forsitan impudicum, et mordet, et reprehendit, et libenter in tuis detractionibus immoratur; malevolae quippe animae quasi dulciter sapit, quod pessime suspicatur; tu autem si propter laudes humanas continentiam suscipere voluisti, reprehensionibus humanis defecisti, et totum quod tibi proposueras, perdidisti.