Mundicordes. Attende quod sequitur: Beati mundicordes, hoc est, qui mundi corde sunt; quoniam ipsi Deum videbunt. Hic est finis amoris nostri; finis quo perficiamur, non quo consumamur. Finitur cibus, finitur vestis: cibus, quia consumitur edendo; vestis, quia perficitur texendo. Et illud finitur, et illud: sed finis iste pertinet ad consumptionem, ille ad perfectionem. Quidquid agimus, quidquid bene agimus, quidquid nitimur quidquid laudabiliter aestuamus, quidquid inculpabiliter desideramus, ad Dei visionem cum venerit, plus non requiremus. Quid enim quaerat, cui adest Deus? aut quid sufficiat ei, cui non sufficit Deus? Videre Deum volumus, videre Deum quaerimus, videre Deum inardescimus. Quis non? Sed vide quid dictum est: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Hoc para, unde videas. Ut enim secundum carnem loquar, quid desideras ortum solis cum oculis lippis? Sani sint oculi, et erit lux illa gaudium: non sint oculi sani, erit lux illa tormentum. Non enim corde non mundo videre permitteris, quod non videtur nisi corde mundo. Repelleris, aufereris, non videbis. Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Quoties beatos jam numeravit? quas beatitudinis causas, quae opera, quae munera, quae merita, quae praemia? Nusquam dictum est, Ipsi Deum videbunt. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites: ipsi haereditate possidebunt terram. Beati lugentes: ipsi consolabuntur. Beati esurientes et sitientes justitiam: ipsi saturabuntur. Beati misericordes: ipsi misericordiam consequentur. Nusquam dictum est, Ipsi Deum videbunt. Ventum est ad mundicordes, ibi visio Dei promissa est. Non sine causa, nisi quia ibi sunt oculi, unde videtur Deus. De his oculis Paulus apostolus loquens ait: Illuminatos oculos cordis vestri 5Ephes. I, 18 . Modo ergo oculi isti pro sua infirmitate illuminantur fide: postea pro sua firmitate illuminabuntur specie. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem 6II Cor. V, 6 et 7 . Quamdiu autem in hac fide sumus, quid de nobis dicitur? Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem 7I Cor. XIII, 12 .