TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Suus quemque manet thesaurus. Pauperes divitibus laturarii. Sed quoniam servatur quidquid mali faciunt, et nesciunt: ubi venerit Deus noster manifestus, et non silebit, convocabit ad se omnes gentes, sicut dicit in Evangelio, et separabit, quosdam ponens ad dexteram, quosdam ad sinistram: et incipiet jam tractare thesauros utrorumque, quid quisque posuit ut inveniat. Venite, inquit, benedicti Patris mei, ad eos qui sunt ad dexteram, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Regnum coelorum, regnum sempiternum, societatem cum Angelis, aeternam vitam, ubi nullus oritur, neque moritur, hoc percipite. Quando enim opera vestra in thesaurum mittebatis, regnum coelorum emebatis. Percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Etiam ostendit illis thesauros suos: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me; nudus fui, et vestistis me; hospes fui, et adduxistis me; in carcere fui, et venistis ad me; aeger fui, et visitastis me. Et respondent illi: Domine, quando te vidimus in his necessitatibus constitutum, et ministravimus tibi? Et ille: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Quia ergo quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, percipite quod misistis, possidete quod emistis. Mihi enim Servatori ideo credidistis. Deinde convertet se ad illos qui sunt a sinistris, et ostendet illis thesauros suos inanes operis boni: Ite, inquit, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Aut si aliquid invenistis in thesauro isto, aut aliquid misistis, cogitate, et reddetur vobis. Sed nunquam te, inquiunt ipsi, vidimus esurientem. Et ille: Quando uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis 4Matth. XXV, 31-45 . Forte enim ideo mihi non faciebatis, quia me in terra ambulare non videbatis? Tam mali estis, ut si videretis, sicut Judaei crucifigeretis. Hodie enim mali homines, qui conantur, si fieri posset, non esse ecclesias ubi illis praedicentur praecepta Dei, nonne et ipsum Christum occiderent, si in terra viventem invenirent? Sed audebunt dicere, quasi illi qui nesciat cogitationes hominum: Domine, quando te vidimus esurientem? Et ille: Quando uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis. Minimos meos egentes posueram vobis in terra: ego tanquam caput, dicet, in coelo sedebam ad dexteram Patris, sed membra mea in terra laborabant, membra mea in terra egebant; membris meis daretis, et ad caput perveniret quod daretis. Et sciretis quia minimos meos egentes quando vobis in terra posui, laturarios vobis institui, qui opera vestra in thesaurum meum portarent: nihil in eorum manibus posuistis, propterea apud me nihil invenistis.

Notes

  1. 4. Matth. XXV, 31-45