TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Maledictio fici quid nos admoneat. Lectio recentissima sancti Evangelii admonuit, terruit nos, ne folia habeamus et fructum non habeamus. Hoc autem breviter exponitur: ne verba adsint, et facta desint. Magnus terror! Quis non timeat, cum in ipsa lectione oculis cordis aridam arborem videt, et sic ut ei dicatur: Nunquam ex te fructus nascatur in aeternum. Terror corrigat, correctio fructus proferat. Sine dubio enim Dominus Christus praevidebat arborem quamdam merito aridam fieri, quod haberet folia, et fructus non haberet. Ea est Synagoga, non vocata, sed reprobata. Nam et inde vocatus populus Dei, qui veraciter et sinceriter in Prophetis exspectabat salutare Dei Jesum Christum. Et quoniam fideliter exspectabat, meruit cognoscere praesentem. Inde enim Apostoli, inde tota turba praecedentium jumentum Domini et dicentium, Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini 1Matth. XXI, 9 . Turba erat magna fidelium Judaeorum, ante fusum pro se sanguinem in Christo credentium magna turba erat. Non enim frustra Dominus ipse non venerat, nisi ad oves quae perierant domus Israel 2Id. XV, 24. In aliis autem crucifixus, jam in coelo exaltatus, invenit poenitentiae fructum: nec aridos fecit, sed in agro excoluit, et verbo irrigavit. Inde erant illa quatuor millia Judaeorum, qui crediderunt, posteaquam sancto Spiritu impleti discipuli, et qui cum eis erant, linguis omnium gentium loquebantur, et per omnes gentes futuram Ecclesiam illa linguarum diversitate quodam modo praenuntiabant. Crediderunt tunc, et ipsae oves erant quae perierant domus Israel; sed quia venerat Filius hominis quaerere et salvare quod perierat 3Luc. XIX, 10, etiam ipsos invenit. Sed nescio ubi tanquam a lupis depraedati latebant in vepribus; et quia latebant in vepribus, ideo ad eos inveniendos non pervenit, nisi spinis passionis dilaceratus: tamen pervenit, invenit, redemit. Illi occiderant; non magis ipsum, quam se. Salvi facti sunt per occisum pro se. Loquentibus enim Apostolis compuncti sunt qui pupugerant lancea, compuncti sunt conscientia: compuncti autem consilium quaesierunt, datum receperunt, poenitentiam egerunt, gratiam invenerunt, et credentes sanguinem biberunt quem saevientes fuderunt 4Act. II. Qui autem remanserunt mala et sterili progenie usque in hodiernum et usque in finem, in illa arbore figurati sunt. Modo venis ad eos, et invenis apud eos omnia eloquia Prophetarum. Sed ista folia sunt: Christus esurit: fructum quaerit; sed ideo in eis fructum non invenit, quia se in eis non invenit. Non enim habet fructum, non habet Christum. Non autem habet Christum, qui Christi non tenet unitatem, qui non habet charitatem. Ergo per hanc connexionem non habet fructum qui non habet charitatem. Audi Apostolum Fructus autem spiritus, charitas: commendaturus quasi botrum, hoc est, fructum. Fructus autem, inquit, spiritus, charitas, gaudium, pax, longanimitas 5Galat. V, 22 . Noli mirari sequentia, ubi coepit charitas.

Notes

  1. 1. Matth. XXI, 9
  2. 2. Id. XV, 24
  3. 3. Luc. XIX, 10
  4. 4. Act. II
  5. 5. Galat. V, 22