Vidua ad judicem. Attende a contrario similitudinem vel comparationem, sicut de illo divite ini quo, hortantem nos ad orationem, quando ait Dominus: Erat quidam judex in civitate, qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur. Quaedam vidua interpellabat eum quotidie, et dicebat, Vindica me. Nolebat ille per tempus: illa interpellare non desinebat; et fecit taedio, quod nolebat beneficio 5Luc. XVIII, 1-8. Sic enim a contrario nos admonuit ut petamus.