TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Caveri jubet ab Arianorum haeresi. Virginitas mentis integritas fidei. Serpens pollicitatione scientiae seducens. Hoc ergo tenentes, nolite quaestiones mirari hominum, quae serpunt sicut cancer, quemadmodum dixit Apostolus 7II Tim. II, 17: sed custodite aures vestras, et virginitatem mentis vestrae, tanquam desponsati ab amico sponsi uni viro virginem castam exhibere Christo. Virginitas enim vestra in mente. Virginitas corporis in paucis Ecclesiae: virginitas mentis in omnibus fidelibus esse debet. Hanc virginitatem vult serpens corrumpere, de quo idem apostolus dicit: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et timeo, ne sicut Evam astutia sua serpens decepit; sic quoque et vestri sensus corrumpantur, et excidant a castitate quae est in Christo Jesu 8II Cor. XI, 2, 3 . Vestri inquit, sensus, id est, vestrae mentes. Nam hoc magis proprium est. Sensus enim intelliguntur et hujus corporis, videndi, audiendi, odorandi, gustandi, tangendi. Mentes nostras timuit corrumpi Apostolus, ubi est fidei virginitas. Modo perge, anima, virginitatem tuam serva, fecundanda postea in amplexu sponsi tui. Sepite ergo, ut scriptum est, aures vestras spinis 9Eccli. XXVIII, 28. Turbavit fratres infirmos Ecclesiae quaestio Arianorum: sed in Domini misericordia superavit catholica fides. Non enim deseruit ille Ecclesiam suam; et si ad tempus turbavit eam, ob hoc turbavit, ut semper supplicaret ei, a quo in solida petra confirmaretur. Et adhuc mussitat serpens, et non tacet. Quaerit pollicitatione quadam scientiae dejicere de paradiso Ecclesiae, quem non permittat redire ad illum paradisum, unde primus homo dejectus est.

Notes

  1. 7. II Tim. II, 17
  2. 8. II Cor. XI, 2, 3
  3. 9. Eccli. XXVIII, 28