Martyres et armantur a Deo, et ab eodem armato adjuvantur. Sic enim exhortatur Apostolus: State succinti lumbos vestros in veritate, et induti lorica justitiae, et calceati pedes in praedicatione Evangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere; et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei 9Ephes. VI, 14-17 . Quid est justitiae lorica indui, et accipere scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, nisi a Domino donis ejus armari? Nec armari tantum sufficeret huic militi, nisi impetrasset ab armato ipso, a quo armatus fuerat, adjuvari. Neque enim piissimus Martyr in illa conflictione passionis non oravit et dixit: Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Effunde frameam, et conclude adversus eos qui me persequuntur: dic animae meae, Salus tua ego sum 10Psal. XXXIV, 1-3 . Quomodo vinceretur, quem sic Dominus producebat armatum, sic adjuvabat armatus?