TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Justi hic nunquam sine persecutione. Quid ait Apostolus? Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur 1II Tim. III, 12 . Ecce quia dies mali sunt, sine persecutione vivere hic justi non possunt. Qui inter malos vivunt, persecutionem patiuntur. Omnes mali persequuntur bonos, non ferro et lapidibus, sed vita et moribus. Numquid aliquis sanctum Lot persequebatur in Sodomis? Nemo illi molestus erat: et tamen inter impios vivebat, et inter immundos, superbos, blasphemos, persecutionem patiebatur, non vapulando, sed malos videndo. Quisquis me audis, et nondum vivis in Christo pie, incipe in Christo pie vivere, et probas quod dico. Denique Apostolus cum commemoraret pericula sua: Periculis, inquit, in mari, periculis in fluminibus, periculis in deserto, periculis in latronibus, periculis in falsis fratribus 2II Cor. XI, 26 . Caetera pericula quiescere possunt, pericula a falsis fratribus quiescere usque in finem saeculi non noverunt.

Notes

  1. 1. II Tim. III, 12
  2. 2. II Cor. XI, 26