Lex Christi a portantibus invicem onera sua impletur. Omnes nos per Apostolum admonet veritas, ut invicem onera nostra portemus: et in eo ipso quo nos admonet, ut invicem onera nostra portemus, quo fructu id faciamus ostendit, adjungens et dicens, Et sic adimplebitis legem Christi: quae non implebitur, nisi invicem onera nostra portemus. Quae sint onera ista, et quemadmodum portanda sint, quoniam quidem omnes pro nostris viribus conari debemus implere legem Christi, adjuvante Domino conabor ostendere. Quod me demonstraturum esse proposui, mementote ut exigatis: et cum reddidero, non petatis. Hoc me demonstraturum esse proposui, adjuvante Domino intentionem meam et pro me orationes vestras, quae sint onera quae invicem nos jubet ut portemus Apostolus, et quemadmodum portanda sint. Hoc si fecerimus, illud ubi fructum posuit, sua sponte consequetur, ut impleamus legem Christi.