TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judaeorum turbatio ex duplici capite. Aegrotus descendendo in piscinam curatus. Unus tantum sanatus. Hoc quare dixi? Ut intelligatis, fratres, quod optime dictum sit a Domino Jesu Christo, Pater meus usque modo operatur. Quia non deserit creaturam, quam fecit. Et dixit, Quomodo operatur, et ego operor. Jam ibi se significavit aequalem Deo. Pater meus, ait, usque modo operatur, et ego operor. Ille carnalis sensus de sabbato turbatus est. Putabant enim fatigatum Dominum requievisse, ut nihil operaretur. Audiunt, Pater meus usque modo operatur: turbantur. Et ego operor: fecit se aequalem Deo, turbantur. Sed nolite jam expavescere. Turbatur aqua, sanari habet aegrotus. Quid est hoc? Ideo turbantur illi, ut patiatur Dominus. Patitur Dominus, funditur pretiosus sanguis, redimitur peccator, donatur gratia peccanti, et dicenti, Miser ego homo, quis me liberavit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum 20Rom. VII, 24, 25 . Sed quomodo curatur? Si descendat. Sic enim erat illa piscina, quo descenderetur, non quo ascenderetur. Possent enim esse et tales piscinae, sic instructae, ut ascenderetur ad illas. Quare autem illa talis facta est, quo descenderetur? Quia passio Domini humilem quaerit. Descendat humilis, non sit superbus, si vult sanari. Quare autem unus? Quia unica est Ecclesia per totum orbem terrarum, unitas salvatur. Ubi ergo salvatur unus, unitas significatur. Per unum unitatem intellige. Ab unitate ergo noli recedere, si non vis immunis esse ab ista salute.

Notes

  1. 20. Rom. VII, 24, 25